- OROACTA vel OARACTA
- OROACTA, vel OARACTAPtolemaeo Οὐόροχθα, pro Ο᾿άρακτα vel Ο᾿αράχθα, una ex tribus Insulis, in Persico sinu, prope Harmozon Carmaniae promontor. haud longe ab ostiis fluminis Addanis, memorata Marciano Heracleotae in Periplo, Α᾿πὸ δὲ Α᾿χιάδαμα ποταμοῦ ἐπὶ Α᾿δδάνιος ποταμοῦ ἐκβολὰς ςτάδια φ. παράκειται δὲ τοῖς τόποις τούτοις νῆσος Ο᾿οράχθα. In ea Insul. sepulchrum fuisse Erythrae Regis qui nomen fecit mari, notat Ammianus. Dionysius vero, Mela l. 3. c. 8. et Plin. l. 6. c. 28. Ogyrim vocant Insulam eam, in qua hic rex tumulatus creditur. Fuit autem haec itidem ex tribus Insulis modo dictis, deserta non minus, ac tertia, quae Organa dicta, solâ Oroactâ exsistente fertili. Ad hanc porro adpulerunt Alexandri M. naves, quam proin Alexandri nomine Macedones appellâsse videntur: Ptolemaeus namque inter Insulas; quae obieacent Persidi, unam Alexandri nomine indigitat, quae et Aracia dicta sit: Α᾿λεξάνδρου, ἥ καὶ Α᾿ρακία. Ubi rescribendum videtur, Ο᾿άρακτα; uti et apud Plinium, pro Aratia vel Aracha. Vide Salmas. ad Solin. p. 1180. et supra in voce Oaracta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.